- PONTIA
- I.PONTIAempta ingentibus donis, a Sagitta Tribuno, ad adulterium, et maritum omittendum, hâc lege, ut vacua in Octavii Sagittae donum nuberet. Diversam a marito pacti paenituit, quare Sagitta spretus, nocte unâ ad desiderium leniendum impetratâ, atque libidine expletâ, in cubiculo ferro transverberavit nihil tale metuentem; Ipse dein a Patre Pontiae accusatus, et condemnatus est. Tacit. l. 13. Annal. c. 44.II.PONTIAinsul. gemina: una maris Tyrrheni in sinu Formiano, seu paulo supra illum, contra Tarracinam urbem Latii, cum urbe, olim Colonia eôdem aunô; quô Suessa teste Leviô, l. 9. c. 28. deducta, in quam cives Romani damnati deportabantur. Vulgo Porce, non longe a Palmaria in sinu Caietano, in qua turtures et coturnices, cum ad Italiam ???eniunt, primâ volaturâ requiescendi causâ, paucos dies morantur, Varro. Pontiae plurali numero, apud Plin. l. 3. c. 6. lgitur. Altera in eodem mari ante Veliam urb. Lucaniae, cum Isacia, vel iscia. Baudrando Pontia, hodie Ponza, insul. provinc. Terraelaboris, antea in colis vacua, sed a paucis annis exculta, cum vico et turri, sub dominio utili Ducis Parmae, 12. mill. pass. a Circeio promontor. in Meridiem, uti 20. a Terracina.III.PONTIAnotissimâ crudelitate mater. Iuvenal. Sat. 6. v. 638.Nos utinam vani! sed clamat Pontia: feci,Confiteor, puerisque meis aconita paravi.Martialis, l. 2. Epigr. 34. v. ult.O mater, quâ nec Pontia deterior.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.